- PACTUM
- PACTUMquid notet Politicis, vide apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis passim, inprimis l. 2. c. 11. ubi de obligatione, quae ex promisso oritur, pluribus disserit. Apud medii aevi Scriptores, Pactum dicitur tributum, ex pacto concessum, quâ notione Germani etianaum vocem Pacht usurpant, vide supra pacare. Sic Saraceni sub pactis Persarum constituti memorantur, in Historia Misc. l. 18. Et πάκτα inde recentiores Graeci frequenter eôdem fignificatu dicunt, Theophanes, Cedrenus, constantinus, Alii. Vide infra in voce Pensitationes. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores., voce professio Monastica indigitatur, unde annotari in pacto, h. e. professionem Monasticam edere, in Regula fructuosi c. 18. Quô sensu συνθήκην usurpant graeci Patres, Clemens l. 3. Strom. Origenes, Basilius, Alii. Sed et Pactum seu Pactus, dicitur lex, quae ex pacto convento et ex communi populorum consensu fertur et admittitur; quô nomine donantur fere leges omnes francorum veterum quarum usus in Imperio olim Galliaeque Regno fuit. Hic passim Pactum romanum, Pactum Gunbaldum, Pactus. legis Salicae, Pactus legis Alamanorum, Pactum Francorum etc. ut videre est, apud Car. du Fresne Glossar. Non sine exemplo Veterum, namque et ab Aristotele, et a Demosthene, Leges, quae quasi commune sunt Populi pactum, hôcnomineinsigniuntur, utidocet Grotius supra laudat us l. cit. §. 1. Plura vocis significata, vide apud modo dictum Glossarii Auctorem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.